- CATHARI
- I.CATHARIGalliae populi Straboni, in ultima ripa Rhodani habitantes, Salyis finitimi.II.CATHARIGraeci καθαροὶ θεοὶ, i. e. puri Dei, colebantur ab Arcadibus, quorum templum erat in colle Pallantio, ad quorum numen iusiurandum Arcades habere solebant. Horum Deorum nomina se nescire fatetur Pausan. in Arcadicis.III.CATHARIHaeretici quidam antiqui, quos hodie Puritanos vulgus vocat. Nic. Lloydius. Hoc nomen sibi Montanistae sumpserunt, ut ostenderent, non esse se ex illis, qui tormentorum vi adacti fidem abnegarent; quem in finem candidas quoque vestes geslêre. Quibus Augustin. ad nomen alludendo regessit, Si nomen suum voluissent agnoscere, mundanos potius, quam mundos vocâssent. Euseb. l. 6. c. 35. Socr. l. 6. c. 20. Augustin. de agon. Christi, c. 31. Baronius, A. C. 254. n. 106. 107. Nomen hoc etiam aliis, subinde per iniuriam, tributum. Mulierem nobilem haeresis Catharorum convictam Parmae, cum fratres Praedicatores subitô igne cremâssent, A. C. 1280. plebs tumultu concitatô, omnes urbe exegit. Blondus dec. 2. l. 9. Signo. l. 10. etc. Vide et Gazari. Addo quod haeretici olim Novatiani, quod se mundiores aliis praedicarent, sic dicti sunt, Prosper Aquit. in Chron. Isidorus, Origin. l. 8. c. 5. et Ebrardus contra Vald. Nomine postmodum ad Valdenses, ab eorum ad versariis, translatô: quos in Albanenses, Concorezenses et Bagnolenses, iidem diviserunt, ut videre est apud Reinerum contra Valdens. c. 6. et Bonacursum de Vita Haeretic. initiô. Eosdem cum Chazaris facit Gretserus Prolegom. ad Script. contra Sectam Valdens. c. 2. putatque Germanicam esse vocem, ex iis quae habet Ecbertus Schonaugiensis in Sermonib. adv. Cathar. Hos Germania nostra Catharos, Flandria Piphles, Gallia Texerant, ab usu texendi appellant. Sed Godefridus Henschenius ad Vitam S. Galdini Cardin. mavult illos sic appellatos esse, propter nocturnas coitiones, a voce Germanica Caters, i. e. feles, etc. Vide Car. du Fresne Glossar. De illis sic Forbesius, Instructionum Historico - Theologic. l. 14. c. 2. num. 2. Manichaeorum secta in tres partes distinguebatur, videl. in Catharistas et Mattarios et specialiter Manichaeos --- Ab his Catharistis descenderunt manichaei illi, quos in Germania Catharos dictos esse suô saeculô scripsit Eckbertus Mon. Schonaugiensis, A. C. 1160. Dicti autem Catharistae illi, quasi mundatores, vel purgatores, a turpissimo quodam illorum scelere, quod commemorat Augustinus, Haer. 46. quorum turpitudinem ac secretas spurcitias Catharos sui temporis sequutos esse, refert idem Eckbertus. Vide inprimis de his prolixe dislerentem Iac. Usserium Archiepiscopum Armachanum de Christianarum Eccles. successione et statu, c. 8. §. 16. et seqq. ut et can ult.Concilii Lateran. III. celebrati A. C. 1170.IV.CATHARIIndiae populi apud quos hic mos invaluit, ut uxores cum maritis defunctis deflagrarent. Cael. Rhodig. l. 18. c. 31.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.